SourcEncyMe
Sources des Encyclopédies Médiévales, corpus annoté

Recherche corpus

Consulter le mode d'emploi pour l'utilisation des masques de saisie et des opérateurs booléens.
Une fois générées les réponses à votre requête, vous pourrez utiliser des filtres pour trier les résultats.
Résultat : 2
Encylopédiste Encyclopédie Référence Citation
Vincentius Belvacensis Speculum naturale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 7 / chapitre 38 / citation n°3 Contenu de la citation : Averroes ex libro de vaporibus Stanni consolidativum est plumbum et plumbi stannum . Quodque plumbum consolidetur stanno, non est de natura plumbi, sed de natura stanni liquefacti, plumbum humidum liquefactum penetrantis: ex qua videlicet penetratione in illis duobus generatur humidum viscosum ligans partes stanni . Stannum vero consolidans et stannum consolidativum, quoniam utrumque sic contradicit viscositati, que debet esse ex uno humido et alio sicco, ideo non est aliqua consolidatio stanni cum stanno. Borax autem consolidat argentum cum argento vel stannum cum stanno, impossibile est hoc esse, nisi communicet cum eis in radice, sicut dicetur inferius .

Vincentius Belvacensis Speculum naturale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 7 / chapitre 94 / citation n°1 Contenu de la citation : Ex libro de vaporibus Cum autem borax consolidat argentum cum argento vel stannum cum stanno, impossibile est hoc esse nisi communicet eis in radice: propter hoc artifices alchymie utuntur borace in metalli sui multiplicatione. Aliud enim est occultum et aliud manifestum in aere: quando volunt es in argentum transsubstantiare, non laborant in hoc, ut transsubstantietur substantia aeris, sed solummodo ut auferant ab eo colorem, qui substantiam argenti celabat. Cum autem humidum ductibile sit in omnem partem, secundum Aristotelem humidum erit male terminabile proprio termino, bene autem alieno. Itaque nervus tractabilis est in longum, ut corrigia et hoc est ab humiditate, que est in eo in omnem partem ductilis, humiditate dico admixta terrestriati subtili, que facit viscositatem habilem ad diffusionem, sicut videmus in molli. Hinc est quod fabricatores argenti volentes illud fabricare in longum apponunt ei cuprum, ut in permixtione cupri sicci cum argento humido generetur viscosum, quod sit principium diffusionis argenti in longum aut latum. Argentum quippe est substantia humida multum et congelata, unde et si per se in fabricatione fabricaretur acciperet fissuram, sicut videmus in glacie, cum enim percutitur glacies frangitur et nec in longum nec in latum diffunditur . Si quidem in omni congelato accidit fissura in percussione. Cumque extrahitur argentum, apparet rubor particularis, qui est ex parvo cupro. Quod si magnum esset cuprum appareret nigredo coloris, celans substantiam argenti . Et attende quod sicut humiditas remollit, sic et siccitas corrugat, unde cum cuprum simul calidum et siccum sit magis quam aqueum, iudicant artifices metallorum, quod cum argentum sit decoctum, habet corrugationem et ita non relinquitur in decoctione purum. Et hoc patet. Cum enim argenti superficies est plana et in medio fissura, dico illam fissuram in fundo existentem esse tantum in siccitate cupri, cum scabrositate ipsius cupri, a qua non est depuratum argentum, unde tunc est ibi signum, quod argentum non est purum. Aliquando autem argentum vivum frangibilitatem ex siccitate provenientem aufert, ut patet in stagno, sicut iam superius dictum est . Videmus autem in argenti depuratione, plumbum mixtum exhalare ex caloris motione, ad quod depurandum apponitur. Non quia depuret ipsum: sed quia tamquam consumendo calor ei adheret, qui alias substantiam argenti consumeret. Et iterum argentum per calorem depuratur, qui facit transire cuprum in una parte et argentum in alia per suam caliditatem, unde enim dicit Aristoteles calidum disgregativum est heterogeneorum .