SourcEncyMe
Sources des Encyclopédies Médiévales, corpus annoté

Recherche corpus

Consulter le mode d'emploi pour l'utilisation des masques de saisie et des opérateurs booléens.
Une fois générées les réponses à votre requête, vous pourrez utiliser des filtres pour trier les résultats.
Résultat : 1
Encylopédiste Encyclopédie Référence Citation
Johannes Egidius Zamorensis Historia naturalis (éd. Domínguez García – García Ballester, 1994) oeuvre / livre 1 / partie 1 / tractatus 51 / citation n°1 Contenu de la citation : Algorismus secundum quosdam scribitur per R, videlicet argorismus. Secundum alios per L, videlicet, algorismus. Secundum alios per U, hoc est, augorismus. Secundum illos qui scribunt per R, argorismus componitur ab argos, quod est civitas, et rismus, quod est numerus. Est enim Argos civitas in Grecia , in qua natus fuit inventor huius artis. Secundum illos qui scribunt algorismus, componitur ab algos, quod est induccio, et rismus, quod est numerus, quasi duccio in numerum. Secundum illos qui scribunt augorismus, componitur ab augeo -ges et rismus, quod est numerus, quasi numerus augens. Augetur enim in secundo loco, in decuplo, plus quam fuit in precedenti. Unde dicitur articulus decupla digiti, quasi tenens digitum decies. Vel potuit algorismus esse proprium nomen auctoris. Vel componitur a quodam Greco cuius equipollens sonatur apud nos alba arena, quia in arena solebat antiquitus numerus representari. Vel componitur algorismus ab alge, quod est alienum, et gores, quod est consideracio, quasi aliena consideracio. Aliena enim dicitur, quia tracta est de arismetica. Algorismus sic describitur: algorismus est numeralis racio computacionis, id est, racio numeri considerata secundum computacionem. Et notandum quod auctor iste, Grecus nacione et multum peritus in arte arismetica, decem figuras, quemlibet numerum representantes, adinvenit. Et illas habitas sue arti atribuit. Quam artem algorismum, a suo nomine, apellavit. Cum igitur sciencia de numeris que algorismus dicitur, ab inventore vel ab algo, quod est induccio, et rismus quod est numerus, quasi induccio in numeros, apelletur, novem secundum quosdam habet particulas, scilicet, numeracionem, id est, cuiuslibet numeri per figuras competentes representacionem, addicionem, substraccionem, mediacionem, duplicacionem, multiplicacionem, divisionem, progressionem et radicis extraccionem. Et hoc dupliciter, scilicet, in numeris quadratis et in numeris cubicis. Primo de numeracione et postea de reliquis in tractatu de
Omnis eciam numerus, qui est a centum usque ad mille, ita ut millenarius excludatur, per tres figuras scribitur. Omnis eciam numerus, qui est a mille usque ad decem millia, per quatuor figuras scribitur. Item, nota quod quelibet figura primo loco posita valet se ipsam tantum uti hec figura 1 valet unum, et hec secunda figura 2 valet duo, et hec figura 3 valet tres, et hec quarta figura 4 valet quatuor, et hec figura 5 dicit quinque, et hec figura 6 dicit sex, et hec figura 7 dicit septem, et hec figura 8 dicit octo, et hec figura 9 dicit novem. Item, quelibet figura in secundo loco posita valet decies se ipsam, ut prima figura cum cifra valet decem, hoc modo 10. Item, tercio loco posita valet cencies se ipsam, idem centum hoc modo 100. Item, quarto loco posita valet millies se ipsam, idem mille hoc modo 1000. Item, quinto loco posita valet decem milia, hoc modo 10.000. Item, sexto loco posita valet centum milia, hoc modo 100.000. Item, septimo loco posita valet mille milia, hoc modo 1.000.000. Item, octavo loco posita valet decem mille milia, hoc modo 10.000.000. Et ita in infinitum potest procedi multiplicacio per differencias, scilicet, per decem 10, centum 100 et mille 1000. Item nota, quod sub quolibet millenario competenter subscribi potest quidam punctus, ut denotetur quod tot mille debet ultima figura replicare et resumere quot puncta pertransita fuerint. Item, sinistrorsum scribimus more arabum, qui forte hanc scienciam invenerunt, vel hac racione, ut in legendo consuetum servares ordinem, maiorem minori numero preponamus. Addicio est numeri ad numerum agregacio, ut videatur summa excrescens. Substraccio est numeri a numero ablacio, ut videatur summa relicta. Mediacio est medietatis alicuius numeri substraccio ut videatur que et quanta sit reliqua medietas. Duplicacio est numeri addicio ad se ipsum, ut videatur summa excrescens. Multiplicare numerum per se vel per alium numerum est, duobus numeris propositis, multiplicantem et multiplicandum mutantes in reliquo, idest, in multiplicato, ex illis tercium producere, qui tociens contineat alterum illorum quot unitates sunt in reliquo. Dividere numerum per se vel per alium est, propositis duobus numeris, maiorem in tot partes equales distribuere quot unitates sunt in minori. Progressio numerorum est equalis excessus ab unitate vel a binario supradictorum agregacio. De quibus in tractatu de Arismetica tractabimus specialiter, Deo duce. Hec autem in generali de algorismo dicta sufficiant.

Marqueur médiéval : algorismus

Titre canonique : Algorismus