SourcEncyMe
Sources des Encyclopédies Médiévales, corpus annoté

Recherche corpus

Consulter le mode d'emploi pour l'utilisation des masques de saisie et des opérateurs booléens.
Une fois générées les réponses à votre requête, vous pourrez utiliser des filtres pour trier les résultats.
Résultat : 92
Encylopédiste Encyclopédie Référence Citation
Iohannes de Sancto Geminiano Summa de exemplis ac similitudinibus rerum (éd. Anvers, 1609) oeuvre / livre 2 / chapitre 2 / citation n° Contenu de la citation : Sexto, quia vitrum non est reparabile, nisi fuerit iterum liquefactum, quamuis antiquitus dicatur aliquem scivisse vitrum fractum reparare per malleationem. Unde fialam tali de vitro factam Tyberio Cesari ipse artifex in terram proiecit, quam non ruptam, sed malleo plicatam emendavit, quem Cesar decollari fecit. Considerans quod si tale sic reparabile fabricetur, aurum pro luto haberetur, et ideo precium aliorum metallorum omnino perderetur ; et hoc est commune dictum. Quidam tamen Alchimiste dicunt, quod potest etiam hodie fieri vitrum malleabile, et flexibile si cum pulvere Basilisci aspergatur super ipsum, quando liquescat in fornace, quod utrum verum sit ignoro. Sed secundum primum dictum, quod est magis commune, dicimus, quod sicut hodie vitrum fractum non est reparabile, nisi iterum liquescat, ita anima per peccatum fracta non est reparabilis ad gratiam, nisi liquescat per penitentiam.

Johannes Egidius Zamorensis Historia naturalis (éd. Domínguez García – García Ballester, 1994) oeuvre / livre 1 / partie 1 / tractatus 113 / citation n°8 Titre canonique : Secreta alchimie

Johannes Egidius Zamorensis Historia naturalis (éd. Domínguez García – García Ballester, 1994) oeuvre / livre 1 / partie 1 / tractatus 113 / citation n°10 Titre canonique : Secreta alchimie

Marcus de Urbe Veteri Marcus de Urbe Veteri - Tractatus septiformis de moralitatibus rerum (éd. Girard J. Etzkorn 2005) oeuvre / livre 7 / chapitre 87 / citation n°3 Titre canonique : De alchimia Hermetis

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 1 / chapitre 16 / citation n°1 Contenu de la citation : Michael Scotus Philosophia vero dividitur in theoricam et practicam. Nam testante Aristotele VI Mor. c. III omne quod est aut non est ex nostro opere et voluntate, sicut et intelligentie, elementa quoque et celi et ad ultimum omnia naturalia et scientia de his vocatur theorica; quia finis eius est tantum ad speculandum: aut ex nostro est opere et voluntate, sicuti leges et institutiones, exercitus et bella et ad extremum omnia artificialia et scientia de his vocatur practica, quia finis eius est tantum ad operandum. Unde alibi dicitur, quod duo sunt quibus anima perficitur, scilicet scientia et operatione. Theorica dividitur in tres parates, scilicet naturalem, mathematicam et divinam. Una earum speculatur, quod movetur et corrumpitur, scilicet naturalis: alia, quod corrumpitur sed non movetur et est mathematica: alia vero, quod movet sed non movetur nec corrumpitur, scilicet divina. Practica vero dividitur in duo, scilicet in civilem et vulgarem. Civilem intellige scientiam lingue, moralem meditationem ceterasque scientias, que pertinent ad civiles homines et honestos; vulgarem vero sutoriam, fabrilem ac ceteras artes, que pertinent ad vulgus et viles homines. Unde potest intelligi tres esse gradus scientiarum; quedam enim sunt nobiles, ut theorice; quedam civiles; quedam vulgares. Item Practica philosophia dividitur in tres partes: quarum prima est illa que adinventa est ad similitudinem naturalium et que pertinet ad naturalia, sicut medicina, agricultura, alchymia. Scientia quoque de proprietatibus rerum, que dicitur necromantia et scientia de significationibus rerum, que dicitur scientia de iudiciis et etiam scientia de speculis, de navigatione multeque alie, que respectum habent ad illam partem theorice que dicitur naturalis, ad ipsam pertinent, tamquam practice eiusdem. Secunda est que adinventa est ad similitudinem doctrinalium, ut negotiatio, carpentaria, fabrilis, cementaria, textoria, sutoria et alie huiusmodi multe, que spectant ad mechanicam et sunt quasi practica illius. Tertia est illa que inventa est ad similitudinem divinorum et pertinet ad divina; sicuti scientia moralis; que quatuor habet partes, scilicet qualiter civitas debeat regi, qualiter homo cum civibus debeat conversari, qualiter cum familia se habeat et qualiter vite sue modum ordinare debeat. Item scientia divine legis, que similiter duas habet partes, unam qualiter debeat credere, aliam qualiter debeat agere. Ad extremum autem omnes scientie invitantes ad pietatem et virtutem, que omnes tam civiles quam vulgares ad divinam scientiam spectant et sunt quasi practica eiusdem.

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 105 / citation n°1 Contenu de la citation : Actor Medicinam quoque magister Richardus inter septem mechanicas artes computat, sed quoniam hec ipsa non tantum in operatione manuum sicut cetere, sed etiam in mentis speculatione consistit, videlicet quantum ad causarum considerationem; unde quasi media est inter practicam et theoricam, huius tractatum sequenti libro difficilius aliquantulum prosequendum reservamus et huius loco quoddam alchimie compendium interseremus; nam et ipsa competenter inter mechanicas numerari potest et ad quasdam aliarum non parum utilis est, ut ad fabrilem et ad medicinam. Ad fabrilem quidem, propter metallorum examinationem, commixtionem, disgregationem, transmutationem: ad medicinam itidem, propter substantiarum vel qualitatum salubrium a noxiis, que frequenter etiam in medicinis simplicibus permixte sunt, separationem.

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 105 / citation n°2 Contenu de la citation : Ex doctrina alchimie Alchimia proprie est ars transmutandi corpora mineralia a propriis speciebus ad alias; ut sunt metalla et huiusmodi. Hec descendit ab illa parte naturalis philosophie que est de mineris, sicut agricultura ab illa parte que est de vegetabilibus. Hanc etenim acceperunt artifices a naturalibus, quamvis ea que fiunt non sint tam certa aut propria sicut naturalia.

Marqueur médiéval : Ex doctrina alchimie

Titre canonique : De doctrina alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 105 / citation n°4 Contenu de la citation : Ex verbis alchimiste Ergo vide, quod et in visceribus terre habentis virtutem mineralem, fit generatio spirituum et corporum. Spiritus quidem sunt quatuor, scilicet sal ammoniacum et sulphur, argentum vivum et arsenicum. Corpora vero sex, scilicet aurum, argentum, es et cetera. Ex predictis enim elementis minere generantur aliquando corpora munda, ut aurum, argentum, aliquando immunda, ut es, ferrum et cetera. Nam ex argento vivo puro albo coagulato, a virtute sulphuris albi non urentis, generatur materia in minera, que per fusionem convertitur in argentum. Ex sulphure autem mundo claro rubeo, non habente in se virtutem adurentem et ex argento vivo bono claro, a sulphure congelato, congelatur aurum. Porro ex bono argento vivo et sulphure habente virtutem adurentem, generatur es. Ex pravo autem sulphure et pravo argento vivo, ferrum. Ex bono autem argente vive et pravo sulphure non bene commixto, stannum. Et ex pravo argento vivo scilicet ponderoso et luteo et pravo sulphure fetido ac debili, plumbum. He sunt operationes quas natura facit in mineralibus et has alchimiste conantur imitari. Quedam etiam alia generantur in visceribus terre, quorum pars obtinet vicem spirituum et quedam vicem corporum, sicut alumen et atramentum. Circa hec igitur et similia secundum prefatum modum negotiatur alchimia et hec est in materia.

Marqueur médiéval : Ex verbis alchimiste

Titre canonique : De doctrina alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 106 / citation n°1 Contenu de la citation : Actor Ex verbis supradictis videtur innui quod alchimia quodammodo falsa sit. Sed tam ab antiquis philosophis, quam ab artificibus nostri temporis probatur esse vera: et utrumque, aurum et argentum, secundum illam non quidem fieri, sed a certis materiebus quibus permixta sunt, vel inclusa, quodammodo per ignem segregari, vel excludi: nam quod exterius est cuprum, interius est aurum, tamquam anima ipsius.

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 106 / citation n°2 Contenu de la citation : Avicenna in libro de anima Quidam ex naturalibus dicunt quod non est alchimia. Sed Aristoteles et Plato, magnique philosophi dicunt quod est; et hoc ipse visus ostendit . Nam unumquodque sex corporum que per malleum elongantur, efficitur currens sicut aurum vivum. Et azenzar quod de istis efficitur, est coloris sulphurei; et azenzar de ferro rubeum est, de cupro croceum. Unde scire oportet, quod omne corpus quod solvitur et inde efficitur azenzar, factum est de auro vivo et de sulphure. Denique vitrum efficitur fluens, est enim de terra, de qua posset fieri aurum vivum. Et figuli quidem qui vasa terrea faciunt, quando mittunt in eis ignem diu, efficiuntur vitrea. Dicunt autem isti philosophi, quod calor solis coqueret in ventre terre per centena annorum, facit ignis in hora brevi. Sic igitur et nos, sulphur et aurum vivum, quod calor solis coquit per centena annorum, coquimus ad ignem in parvo tempore et inde facimus aurum. Contra illos autem qui dicunt quod non potest homo trahere genus de alio genere; dicimus quod si quis stercus equi emittat in loco ubi calor eum tangat, inde procedunt bestie quas dicunt abaces. Preterea si quis spinam alicuius piscis accipiat et mittat subtus algaceram, ibique per mensem remaneat, inveniet eum vermem, qui centipes dicitur, sicque de non vivente retrahit rem viventem . Sunt et alii qui non concedunt alchimie magisterium, dicentes quod de re cuius natura non est ut ignem sustineat, natura trahi non potest que sustineat ignem: nec fieri potest in re naturali, ut rem coloratam discolores et in alium colorem mutes, in quo permaneat, nec ad primum reverti possit: quia primus calor semper persistere debet et secundus deleri. Sed ad primum respondemus per rationem de vitro, quod terra quidem cito deletur ad ignem, sed quando diu tangit eam ignis, efficitur fortis: non enim habet ignis vim super vitrum. De tinctura vero dicimus, quod cuprum quando cum tuchia miscetur, inde auricalcum efficitur; cum capillis autem mixtum, efficitur aurum

Oeuvre identifiée : De anima in arte alchimie, De anima in arte alchimie, De anima in arte alchimie, De anima in arte alchimie, De anima in arte alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 107 / citation n°1 Contenu de la citation : Avicenna in libro alchimie qui dicitur de anima Huius artis magistri fuerunt Adam, Noe, Ydud; Squilia, Cora, Moyses, Cato, Virgilius, Aristoteles, Alexander, Geber, Iahie, Razi, Mautienus, Abimazer, Ioannes evangelista, Garsias et Gilbertus cardinales, Gulielmus archiepiscopus, Huck apostolicus: Egidius magister hospitalis, qui extraxit librum de 125 lapidibus: Androicus etiam episcopus et apostolicus, Dominicus et Iacob et Aranicus iudeus, qui me in arte ista non pauca docuerunt. Petrus quoque et Durandus monachi . Dixit autem Iahie hec esse necessaria in magisterio alchimie: sulphur, auripigmentum, argentum vivum, sal ammoniacum, sal gemmam, sal communem, sal alcali, vitrum, vitreolum, alumen, acetum, urinam, capillos, ova, sanguinem, sperma, stercus equi et illa sex que cum malleo elongantur .

Marqueur médiéval : Avicenna in libro alchimie qui dicitur de anima

Oeuvre identifiée : De anima in arte alchimie, De anima in arte alchimie

Titre canonique : De anima in arte alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 107 / citation n°2 Contenu de la citation : Ex doctrina alchimie Ad cuius autem artis opera exercenda, scire oportet facere diversa genera vasorum, furnellorum, ignium ac lutorum huiusmodi. Nam gratia solutionis corporum vel spirituum, solutionis instrumenta multa sunt; quorum unum dicitur venter equi, de quo supradictum est; et fit in duobus vasis, in quorum uno est aqua, in alio fimus equi, ubi est phiala cum medicina, statque in furnello et desuper comburitur levis ignis, ut aqua tantum evaporet et non bulliat; ibique est canalis, per quem additur aqua que minuitur. Solutiva quoque corporum multa sunt, ut aqua limonum, vel pomorum cereorum distillata per alembich simile, aqua quoque ammoniaci: sed et alumen sparsum in aqua per bullitionem dissolutum et per alembich distillatum, solvit. Et dicitur quod eius virtus superius rapitur.

Marqueur médiéval : Ex doctrina alchimie

Titre canonique : De doctrina alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 108 / citation n°1 Contenu de la citation : [Ex doctrina alchimie] Est autem ignis multiplex et eius qualitas diversa per quosdam gradus distincta. Quidam enim est ignis calidus in primo gradu et humidus in secundo, scilicet ignis ventris equi, de quo in precedenti capiti dictum est; cuius proprietas est quod non destruit oleum, sed augmentat, propter suam humiditatem: nam alii destruunt propter siccitatem. Huic ergo assimilatur non alius in mundo, nisi naturalis ignis corporis hominis sani. Ignis quidem solis calidus est in eodem gradu, sed siccus est. Hic autem est qui domat rem et de animata re fit ac nutritur; sicut puer cui datur in principio lac. Nam puer ex calido humido augmentatur; sic et equi ignis augmentat oleum sua humiditate, non suo calore. Est preter hos duos et alius, qui est calidus et siccus in secundo gradu, ut ignis furni post panis extractionem: hic fundit leniter et non comburit, quia non est in eo flamma, nec fortitudo caloris; calor enim paulatim declinando recedit, sed si staret spiritum figeret in corpore, vel extra corpus. Ignis autem equi nec fundit nec comburit, sed domat et humidum augmentat. Est etiam quartus gradus furni fixionis: hic fundit et figit, non autem comburit, quia flammalis est, nec differt a precedenti, nisi quia in hoc est calor continuus, in illo non. Quintus dicitur flammalis et est calidus et siccus in III gradu. Hic calcinat tantum et non fundit, sed ad comparationem auri et argenti et aliorum corporum in eodem gradu, vel ultra. Est et hic ignis in furno calcinationis. Sextus est calidus et siccus in quarto gradu; et hic fundit et figit fortiter, mollificando corpora suaviter, nec dissipat ea vel dispergit: hic est ignis furni fusionis. In eodem gradu est ignis follium, qui corpora dissipat et dispergit ac fundit; et hic est septimus. Octavus est qui fundit et calcinat et est ignis flammalis, quia in eo sola flamma operatur et non dissipat; sicut et ignis vitrearii. Et hic differt ab igne furni fusionis, quia in illo operatur substantia ignis, scilicet carbones et flamma, sed in isto solo flamma lignorum. Hic etiam est in eodem gradu cum precedentibus. In eodem quoque gradu est IX scilicet qui est omnibus magister, ut ignis officiationis, id est examinationis: hic fundit et comburit, dissipat et dispergit, malum solvit et rectificat bonum; et est quasi iudex discernens iustum ab iniusto.

Marqueur médiéval : [Ex doctrina alchimie]

Titre canonique : De doctrina alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 110 / citation n°1 Oeuvre identifiée : De anima in arte alchimie, De anima in arte alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 111 / citation n°2 Oeuvre identifiée : De anima in arte alchimie, De anima in arte alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 112 / citation n°2 Contenu de la citation : Avicenna ubi supra [in libro de anima] Argentum triplex est, scilicet naturale et petrale, id est, quod fit de lapide per magisterium alchimie; et illud quod per vim medicine, scilicet de solo mercurio et ere per botum barbatum, alias boratum. Sed est melius de nostro lapide. Est autem argenti natura frigida et humida, fitque de argento vivo multo et pauco sulphure; et naturale quidem frigidius est, quam petrale; petrale vero quam illud quod fit cum medicinis .

Oeuvre identifiée : De anima in arte alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 112 / citation n°3 Contenu de la citation : Ex doctrina alchimie Aurum et argentum examinatur tribus modis, quorum tamen due dicuntur examinationes improprie, sed unus dici potest separatio, alius tentatio. Separatio fit in paleola sola, quando scilicet ibi ponitur adamas, ut separet ab auro ferrum tantum; quia non habet proprietatem separandi aliud metallum. Tentatio vero fit tam in paleola, quam in alio auro et argento, quando scilicet ibi fricatur lapis quidam ad modum cotis factus, ut per colorem ibidem remanentem sciatur quantum cum auro mixtum sit de argento vel ere, aut cum argento de ere: in vera autem examinatione auri tria sunt necessaria, scilicet pulvis antiqui lateris, sal et ignis. In examinatione argenti tria similiter, scilicet ignis, cinis et plumbum.

Marqueur médiéval : Ex doctrina alchimie

Titre canonique : De doctrina alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 113 / citation n°2 Contenu de la citation : Avicenna ubi supra [in libro de anima] Cuprum triplex est, scilicet herminium, naturale et cuprum navarre. Natura eius calida est et sicca non multum, sed est in eo humiditas, ideo solvitur. Efficitur autem ut dixi de auro vivo grosso et de sulphure rubeo cocto in ventre terre per centum annos, sed non adeo cocto sicut aurum, nec est combustum sicut ferrum. Ideoque leve est ad mutandum et est propinquius argento quam auro; quia plus habet de sulphure, quam de auro vivo. Est autem cuprum melius rubeum et album, quod quando percutitur sonat. Herminium autem cuprum nigrum est et non est in eo alchimice operandum, quia multitudo sulphuris que ibi est confundit ipsum, nec potest lavari, nec dealbari . Lavatur enim cuprum, ut eius immunditia auferatur. Calcinatur autem, ut eius materia attenuetur. Lavatur iterum cum fortissimis aquis, ut humiditatem recuperet, quam in calce perdidit. Sublimatur autem, ut magis attenuetur. Cum auro vivo miscetur, ut materia sua preparetur .

Oeuvre identifiée : De anima in arte alchimie, De anima in arte alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 114 / citation n°2 Contenu de la citation : Avicenna ubi supra [in libro de anima] Ferrum pluribus modis efficitur. Primum est ferrum deandelvum, quod est forte; et de illo faciunt martellos et fossoria, ceteraque opera, sed non est bonum ad scindendum, nec intrat in magisterium alchimie. Aliud est ferrum de alidena, quod est grossum, nec bonum ad operandum. Tertium est acerium, quod potest acuere ferrum deandelevum. Quartum est ferrum de India, quod scindit magis quam alia, quia calor plus est in eo quam in aliis. Sed opus est ut prius calefiat ad ignem, vel ad solem: et acerium quidem esset eiusdem nature, nisi quia in acerio est multum de sulphure. Nullum autem de ferris intrat in opus alchimie, sed servit magisterio; preparari tamen posset ut ingrederetur et corpus fieret, sed non nisi graviter solvatur et cum magno magisterio . Est enim natura calida et sicca et siccitas eius maior est omnibus illis que se elongat: ideoque de facili fundi non potest. Est autem factum de auro vivo grosso et sulphure rubeo lapidoso grosso .

Oeuvre identifiée : De anima in arte alchimie, De anima in arte alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 115 / citation n°2 Contenu de la citation : Avicenna ubi supra [in libro de anima] Stannum quadruplex est et omnia intrant in alchimie magisterio: horum autem melius est album et croccum, quod sonat percussum et hoc vocatur alchle. Secundum ergo est hynoc quod apparet nigrum et non sonat. Tertium est chalicon, quod grave solvitur. Quartum est cherab et est sicut alchle .

Oeuvre identifiée : De anima in arte alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 116 / citation n°2 Oeuvre identifiée : De anima in arte alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 117 / citation n°1 Oeuvre identifiée : De anima in arte alchimie, De anima in arte alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 117 / citation n°2 Contenu de la citation : Alchimista Dicuntur autem spiritus, vel habere naturam spirituum, quecumque ignem fugiunt. Hec enim que dicuntur habere corpora, non id faciunt, unde et fixa dicuntur. Itaque cuncta etiam que egrediuntur de planta, vel aliqua re per distillationem, habent naturam spirituum, quia fugiunt ignem et omne tale dicitur volatile ac fugitivum. Unde et argentum vivum a sapientibus alchimie, servus fugitivus vocatur. Infirmitatis autem spirituum duplex est remedium, scilicet in eorum fixione et eorum coloratione. Quod autem non fugit ignem, dicitur fixum, sicut corpora lapidum et metallorum; hec tamen secundum magis et minus. Nam ut vere loquamur, nullum genus metallorum est vere et omnino fixum; ita scilicet ut non paulatim fugiat ignem, preter solum aurum examinatum: hoc enim nec fugit ignem, nec ab ipso minuitur, sed potius rectificatur et humectatur, sicut et inferius habebitur.

Marqueur médiéval : Alchimista

Nom canonique : Alchimista

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 118 / citation n°1 Contenu de la citation : Ex libro de aluminibus et salibus Sal est aqua quam coagulavit siccitas ignis. Huius natura calida et sicca est. Proprietas autem eius est, quod liquefacit aurum et argentum cum vehementia ignis et augmentat in eis nativum colorem, scilicet in auro rubedinem, in argento albedinem, convertitque ea a corporeitate ad spiritualitatem, abluitque corpora a sorditie, id est, putredine et corrodit eorum sorditiem, id est sulphureitatem. Cum eo quoque calcinantur corpora, non cum alio. Invenitur autem in omnibus cineribus plantarum et calcibus lapidum et ossium animalium et omnibus rebus. Ideoque sapientes illud nominaverunt argentum communitatis. Argentum quidem propter eius albedinem, communitatis autem, quia omnes homines eo indigent et utuntur in omnibus rebus: et in eo rectificatur creatura. Deus quoque excelsus non laudavit creaturam in lege, sed laus eius est in sale. Qui ergo scit salem et eius solutionem, atque coagulationem, scit secretum occultum sapientum, id est, alchimistarum. Ipse quidem corpora dealbat et mundificat ac resolvit; spiritus quoque coagulat et retinet ac prohibet ab eis adustionem ignis . Sunt autem multi sales, qui et omnes preparati, apud complementum redeunt ad salem ammoniacum, qui est salium melior ac nobilior, in regimen fixus, non fugiens ignem; et ipse quidem est oleum quod coagulavit siccitas ignis, huius natura calida est et sicca, subtilis, penetrans, profundans; et est spiritus volans, adiuvans elixir, sine ipso enim non copularetur elixir, nec exolveretur, nec ingrederetur . Arsenicum est calidum et humidum: et est diversi generis, scilicet rubeum et citrinum et laminosum. Est autem arsenicum simile sulphuri in multis operibus et in sublimatione et in velocitate liquefactionis et parvitate expectationis supra ignem. Citrinum vero diutius expectat quam rubeum et est copiosioris tincture, laudabiliorisque sucessionis. De proprietatibus autem eius est, quod albificat aliquid quando sublimatur et denigrat quando non sublimatur et adurit dum permanet vivum. Quod autem volvitur de arsenico, est eius dealbificatio et deletio oleaginitatis eius ac remotio adustionis et combustionis eius . Sulphuris natura et regimen ipsius est sicut arsenici. Quod autem de eo consideratur, est remotio adustionis eius et deletio oleaginitatis et albificatio ipsius, sicut arsenicum equaliter. Huius generis rubeum melius est .

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 119 / citation n°1 Oeuvre identifiée : De anima in arte alchimie

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 120 / citation n°1 Contenu de la citation : Ex additis IVi libri meteororum Aristotelis Argentum vivum est liquefactivum et rare substantie ac debilis compositionis. Est enim ut aqua que miscetur cum terra nimia subtilitate sulphurea mixtione forti, ut nec quiescat in superficie plana; et hoc est ex siccitate magna que inest illi et ideo neque adheret tangenti. Estque albedo eius ex claritate aque illius et ex albedine terre subtilis que est in illo et ex admixtione aeris cum eo. Proprium autem eius est quod coagulatur ex vapore sulphuris . Videtur autem quod argentum vivum et que illi sunt similia, sunt elementum omnium liquabilium; quoniam alia liquabilia cum liquantur, ad ipsum convertuntur: sed non liquantur nisi calefacta et cum liquata fuerint apparent rubea, ut apparet in plumbo. Quod proculdubio cum liquatur est argentum vivum; sed non liquatur nisi calefiat et cum liquefactum fuerit, convertitur ad colorem communem omnibus liquabilibus, scilicet igneum et ideo miscetur argentum vivum cum istis corporibus, quia de substantia eorum est. Sed ista ab eo differunt in compositione sua, eo modo quo differt argentum vivum a suis similibus et per mixtiones que miscentur cum illis, donec congelentur. Et quidem si fuerit argentum vivum purum, coagulabit illud vis sulphuris albi non urentis. Et illud est res optima, quam recipere possunt alchimiste, ut convertant illud in argentum. Si autem fuerit sulphur mundum optimum, rubore clarum et fuerit in eo vis igneitatis simplicis non urentis, erit res optima et alchimiste convertunt illud in aurum. Quod si fuerit argentum vivum bone substantie et sulphur non purum, cui insit vis adurens, convertit ipsum in es. Si vero fuerit argentum vivum malum, non mundum, porosum, terreum, sulphur quoque non mundum, fiet ex eo ferrum. Porro stannum videtur argentum vivum habere bonum, sulphur vero malum et hec non bene mixta, sed tamquam perpave composita et ideo bene fit tale. Plumbi vero grossi argentum vivum malum est, ponderosum ac luteum et sulphur eius malum, mali vaporis et fetidi ac debilis; unde non bene gelatur. Artifices autem faciunt gelationem fere sensibilem, quoniam artificialia non sunt eo modo quo naturalia, nec tam certa; quoniam ars debilior est quam natura, nec eam consequitur, sed imitatur .

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 121 / citation n°2 Contenu de la citation : Alchimista Vitrum fit ex cineribus quarundam plantarum, qui primo quidem clavellantur, deindeque ponuntur in igne forti, donec fundantur, sicque cinis ille transit in vitrum. Nam humiditas eleagina, que remanet in cinere post clavellationem, est inadustibilis, nec in ipsa combustione quando movet eam ignis ad evaporationem, potest aliquatenus evaporari, propter vehementem commixtionem, nec separari propter siccitatem et dominium fecis ipsius. Immo cum eo currit lenitque ipsum ac liquefacit, donec efficitur vitrum. Porro vitrum est inter lapides, sicut amens inter homines; nam recipit omnes tincturas, cito in igne solvitur et cito ad lapideitatem suam revertitur, mollificat et mundificat et liquefacit omnia corpora: deinde subtrahit se ab eis fusionem, sicut sal per lavationem. Denique sal et vitrum due sunt res in quibus est totum secretum artis, nec lapis posset fieri sine eis, precipue sine sale.

Marqueur médiéval : Alchimista

Nom canonique : Alchimista

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 122 / citation n°1 Contenu de la citation : [Alchimista] Atramentum est aqua et tinctura, quam terre siccitas coagulavit et est in sui natura calida et sicca. Huius multa sunt genera, quorum melius est in Hispania; et ipsum quidem denigrat corpora et augmentat rubeum rubedine, album vero denigrat. Huius regimen, ut dicit Geber, est cum aquila, id est, cum sale ammoniaco, quoniam attramentum est longinque subversionis, sed ipsum submergit ipsum. Et in attramentis inquit, sunt sulphura subtilia, que sublevantur et colorantur et forsitan tingunt: et ex proprietatibus quidem eius est, quod retinet omne fugitivum a fuga . Alumen est oleum quod coagulavit siccitas terre et est in natura sua calidum et humidum, retinet omne volatile, mundificat et decorat corpora et augmentat tincturam eorum .

Marqueur médiéval : [Alchimista]

Nom canonique : Alchimista

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 122 / citation n°2 Contenu de la citation : Alchimista Alumen large sumpto vocabulo, dicitur omne quod ligat tincturam in corpore aliquo, ut in pannis et coriis. Et sicut sunt diverse tincture, sic et alumina diversa: nam tinctura quelibet alumine suo indiget, sine quo imprimi non posset, vel cum corpore ligari. Unde non ut quidam putant alumen dat lumen, sed facit adherere lumen, id est colorem, sicut apparet in corio, quod si preparetur cum galla, non imprimitur ei tinctura. Itaque galla est alumen tincture nigre, sicut cinis clavellatus est alumen rubee tincture, licet aliquando non rubificet nisi album.

Marqueur médiéval : Alchimista

Nom canonique : Alchimista

Vincentius Belvacensis Speculum doctrinale, version SM trifaria (éd. Douai 1624) oeuvre / livre 11 / chapitre 123 / citation n°1 Oeuvre identifiée : De anima in arte alchimie